File:Donació de l'Hospital i Sepulcre a Ramon Berenguer IV.jpg
Donació_de_l'Hospital_i_Sepulcre_a_Ramon_Berenguer_IV.jpg (640 × 599 pixels, file size: 194 KB, MIME type: image/jpeg)
Captions
Summary[edit]
DescriptionDonació de l'Hospital i Sepulcre a Ramon Berenguer IV.jpg |
Català: Donació de l'Orde de l'Hospital i del Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV (1140)
IUniversorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus, inclitus aragonensium rex, in suo pleno sensu et memoria, et etiam ad extremum vite sue, totum suum regnum quod ipse habebat et tenebat, dedit, et in suo testamento dimisit domino Deo, redemptori nostro, eiusque salutifero Sepulcro, necnon etiam sanctissimo Iherosolimitano Ospitali, venerandeque militie Templi et, ut post eius obitum hoc ratum et firmissimum perpetuo teneretur, suos homines iurare fecit. Ea de causa, Raimundus, Ospitalis predicti venerandus magister, consilio ac precepto domini patriarche Iherosolimitani totiusque conventus suprascripti Ospitalis, ad partes Ispanie venit, et prephatum regnum illustrem Raimundum, comitem barchinonensem, tenentem invenit, quem utilem ac necessarium ad regendum et defendendum predictum regnum cognovit. Igitur, ego supra memoratus Raimundus, licet indignus Ospitalis Iherosolimitani custos, una cum Martino, priore, et Cacxale, priore, omnibusque aliis fratribus Ispaniarum, atque consilio et assensu nobilium militum aragonensis regni, qui hoc iuraverunt, damus et concedimus tibi, supradicto comiti Raimundo barchinonensi, tueque cuncte progeniei ad servicium Dei et fidelitatem Ospitalis predicti, partem que pertinet Ospitali suprascripti regni, ut habeas et possideas tu et omnis progenies tua sub hac fidelitate evo perenni et secula cuncta. Quod, si forte contigerit te sine legitima prole obire, pars hec tibi allata sine aliquo obstaculo Ospitali iam dicto remaneat. Et ego suprascriptus Raimundus, una cum omnibus fratribus meis, retinemus in hac parte nostra tibi concessa in Barbastro, in Oscha, in Cesaraugusta, in Darocha, in Iacha et in omnibus aliis civitatibus, quas, Deo iuvante, poteris adquirire, singulos homines de singulis legibus, cum domibus et terris et vineis, pratis, paschuis et aquis cunctisque eidem domibus pertinentibus, cum omnibus serviciis, censibus et usaticis regi pertinentibus, ita ut, nec tu, comes, nec aliqua persona pro te, in predictis hominibus vel eorum possessionibus audeas aliquid requirere, nisi quod contra paganos cum priore terre te adiuvent. Sub hac, etiam, libertate similiter retinemus in omnibus castris et villis tocius regni, ubi plusquam XXX villani fuerint habitatores, singulos homines cum omnibus eorum serviciis et usaticis, ut superius scriptum est. Quin etiam retinemus in Iacca tantum spacium terre, quo domus et ecclesia ad opus Ospitalis possint confici. Predicta, vero, omnia nostre parti pertinentia tibi, supra memorato comiti, damus et confirmamus et de nostro iure in tuam potestatem tradimus, et homines a iuramento nobis facto absolvimus, et in tua fidelitate et servicio summittimus. Si qua, igitur, ecclesiastica secularisve persona contra hoc factum nostrum temere venire vel frangere temptaverit, iram Dei omnipotentis incurrat, oculisque duobus in vita a fronte careat, a corpore et sanguine Christi alienus existat, atque in extremo examine cum Iuda proditore participetur; et hoc nostrum factum permaneat in secula firmum. Facta carta XVI kalendas octobris anno Dominice incarnationis M C XL. Sig+num Raimundi, Ospitalis magistri. Sig+num Martini prioris. + Fortunius, abbas Montis Aragonis. + Signum Raimundi, comes. + Signum Frontini. + Signum Ferriz. + Signum Arpa. + Signum Maza. + Signum Fortun Garcez. + Garci Garcez. + Galind Xemenons. + Fortun Guerra. Sig+num Michael d'Alberon. Sig+num Lob Blasco. Sig+num Lob Garciaz d'Aitan. Sig+num Cornelii. + Poncius, scriptor comitis, notavit. |
Date | |
Source | Arxiu Diocesà de Barcelona |
Author | ací |
Permission (Reusing this file) |
all |
Licensing[edit]
Public domainPublic domainfalsefalse |
This work is in the public domain in its country of origin and other countries and areas where the copyright term is the author's life plus 100 years or fewer. You must also include a United States public domain tag to indicate why this work is in the public domain in the United States. | |
This file has been identified as being free of known restrictions under copyright law, including all related and neighboring rights. |
https://creativecommons.org/publicdomain/mark/1.0/PDMCreative Commons Public Domain Mark 1.0falsefalse
File history
Click on a date/time to view the file as it appeared at that time.
Date/Time | Thumbnail | Dimensions | User | Comment | |
---|---|---|---|---|---|
current | 07:37, 8 February 2010 | 640 × 599 (194 KB) | Georg-hessen (talk | contribs) | {{Information |Description={{ca|1=Donació de l'Orde de l'Hospital i del Sant Sepulcre a Ramon Berenguer IV (1140)}} IUniversorum per orbem fidelium noticie pateat qualiter Adefonsus, inclitus aragonensium rex, in suo pleno sensu et memoria, et etiam ad |
You cannot overwrite this file.
File usage on Commons
There are no pages that use this file.
File usage on other wikis
The following other wikis use this file:
- Usage on ca.wikipedia.org
Metadata
This file contains additional information such as Exif metadata which may have been added by the digital camera, scanner, or software program used to create or digitize it. If the file has been modified from its original state, some details such as the timestamp may not fully reflect those of the original file. The timestamp is only as accurate as the clock in the camera, and it may be completely wrong.
Orientation | Normal |
---|---|
Horizontal resolution | 300 dpi |
Vertical resolution | 300 dpi |
Software used | Adobe Photoshop CS3 Windows |
File change date and time | 08:12, 8 February 2010 |
Color space | sRGB |