Latin subtitles for clip: File:Catalhoyuk.webm
Jump to navigation
Jump to search
1 00:00:00,700 --> 00:00:5,000 Çatalhöyük primum oppidum magnum fuit in toto orbe terrarum. 2 00:00:05,000 --> 00:00:12,000 Abhinc circiter nova milia quingentos annos conditum est in terra quae nunc dicitur Turcia. 3 00:00:12,000 --> 00:00:20,000 Integerrima aetate, oppidum recipiebat duo milia quingentos homines ibi vitam agentes 4 00:00:20,000 --> 00:00:26,000 acervatim in domibus quadratis quae modo per tecta accedi poterant. 5 00:00:26,000 --> 00:00:29,700 Quae forma aedificii admodum commoda erat, 6 00:00:29,700 --> 00:00:38,000 quod si casae magnis fenestris ac ianuis ornatae essent, intus nimis caluisset. 7 00:00:38,000 --> 00:00:40,000 Viae plateaeque deerant, 8 00:00:40,000 --> 00:00:45,000 nam homines plerumque super tecta inter se agebant. 9 00:00:45,000 --> 00:00:48,000 Patet fuisse civitatem aequalium, 10 00:00:48,000 --> 00:00:55,000 quae neque aulas neque templa neque mercatus neque officinas continebat, 11 00:00:55,000 --> 00:00:59,000 quod quaeque familia ipsa sibi victum comparabat, 12 00:00:59,000 --> 00:01:02,500 pecora pascendo atque instrumenta fabricando. 13 00:01:02,500 --> 00:01:08,000 Incolae tamen etiam obibant labores omnibus populis communes, 14 00:01:08,000 --> 00:01:12,000 veluti retrimenti stercorisque deportationem. 15 00:01:12,000 --> 00:01:16,500 In universum, civitas verisimiliter firma erat, 16 00:01:16,500 --> 00:01:21,000 nam Çatalhöyük duo millia annorum incolebatur. 17 00:01:25,000 --> 00:01:29,000 Homines tamen non tantum domi reclusi manebant, 18 00:01:29,000 --> 00:01:32,000 sed etiam ritus communes celebrabant. 19 00:01:32,000 --> 00:01:36,000 Cuius rei exemplum memorantur magnae parietes 20 00:01:36,000 --> 00:01:39,700 vivis venantium picturis adornatae. 21 00:01:39,700 --> 00:01:47,000 Quae picturae ad initiamenta sacra aut venatus religiosos spectare videntur.