Latin subtitles for clip: File:Freizeit im antiken Rom (CC BY 4.0).webm
Jump to navigation
Jump to search
1 00:00:02,700 --> 00:00:06,872 Otium apud Romanos antiquos, tempus devertendi, exercendi, ludendi. 2 00:00:06,902 --> 00:00:08,797 Potestates optionesque multae erant. 3 00:00:08,975 --> 00:00:14,510 Etenim erant oblectamenta, et lupanaria, thermae, theatra, 4 00:00:17,000 --> 00:00:19,707 campi lusorii, sicut Circus Maximus. 5 00:00:20,000 --> 00:00:23,198 Hic fiebat oblectamentum longe receptissimum, 6 00:00:23,228 --> 00:00:24,663 curriculum equorum. 7 00:00:24,826 --> 00:00:29,974 Maxime quidem illiciebat Colosseum, sive amphitheatrum Flavium altum et amplum, 8 00:00:30,010 --> 00:00:34,855 quod anno 80 p.Chr.n. dedicatum est spectaculis centum dies habitis. 9 00:00:35,156 --> 00:00:37,226 In sedilium dispositione Colossei apparebant 10 00:00:37,252 --> 00:00:39,725 ordo disciplinaque rei Romanae: 11 00:00:40,000 --> 00:00:43,074 in medio sedebat imperator in suggestu suo, 12 00:00:43,095 --> 00:00:45,817 circumsedentibus senatoribus sacerdotibusque infra, 13 00:00:45,836 --> 00:00:49,096 ut ipse, proximeque ab arena positis. 14 00:00:50,729 --> 00:00:53,954 In prima cavea equites et senatotes sedebant, 15 00:00:54,000 --> 00:00:56,469 supra eam cives liberi. 16 00:00:56,524 --> 00:01:01,583 Caveae summae advenarum, mulierum, servorum, libertinorum erant. 17 00:01:02,000 --> 00:01:07,955 Colosseum ex paucis Romae locis erat, ubi imperator et populus convenire poterant. 18 00:01:08,000 --> 00:01:12,010 Locus optimus, in quo animos hominum observare licebat. 19 00:01:15,255 --> 00:01:19,587 Pompa ingressis participibus factaque sortitione spectacula initium capiunt. 20 00:01:19,926 --> 00:01:23,174 Primum ferae exoticae inter se certabant, 21 00:01:23,209 --> 00:01:25,540 deinde homines contra feras. 22 00:01:26,000 --> 00:01:30,294 Meridie captivi supplicio affecti aut alius in alium incitati. 23 00:01:30,500 --> 00:01:33,328 Fere omnes morte finiebantur certationes!