Latin subtitles for clip: File:Routenplaner aus der Römerzeit – die Tabula Peutingeriana.webm

From Wikimedia Commons, the free media repository
Jump to navigation Jump to search
1
00:00:03,232 --> 00:00:05,479
Inde ā saeculō 3 a.C.n. coepērunt Rōmānī

2
00:00:05,502 --> 00:00:09,606
per tōtum suum Imperium viās
mūniendās cūrāre.

3
00:00:10,094 --> 00:00:14,514
Hae prīmō exercitibus itinera
atque rem frūmentāriam expediēbant,

4
00:00:14,546 --> 00:00:17,618
quō facilius Imperī fīnēs
prōpāgārentur et dēfenderentur.

5
00:00:18,719 --> 00:00:23,881
Ad viās dīrigendās grōmīs,
perticīs, fūnibusque ūtēbanur;

6
00:00:24,700 --> 00:00:30,162
rotae quoque mēnsōriae numerōs
reddēbant mīrē quam subtīliter.

7
00:00:31,248 --> 00:00:34,410
Viae pūblicae ūsque ad 7 metra
lātitūdinis habuērunt.

8
00:00:34,470 --> 00:00:37,795
Itaque legiōnāriī sēnī ōrdine
singulō prōgredī poterant,

9
00:00:38,502 --> 00:00:43,353
necnōn nūntiī
quam celerrumē equō dēvehī.

10
00:00:43,708 --> 00:00:47,371
Maxumē patuit illa viārum
Rōmānārum seriēs saeculō 3 p.C.n.,

11
00:00:47,410 --> 00:00:53,255
ubi mīlia chīliometrōrum
circā 200 complexa esse exīstimātur.

12
00:00:55,010 --> 00:00:59,301
Mox autem et mercātōrēs
hōc commodō ūtī coepērunt,

13
00:00:59,534 --> 00:01:02,687
quī tabulās itinerāriās adhibuērunt ut sē
dē cīvitātum atque locōrum notābilium sitū,

14
00:01:02,743 --> 00:01:08,262
dē spatiīs mānsiōnibusque
certiōrēs facerent.

15
00:01:09,720 --> 00:01:12,098
Dē tabulīs itinerāriīs Rōmānīs

16
00:01:12,144 --> 00:01:15,766
nōbīs exemplar ūnicum trāditum·st,
Tabula Peutingeriāna dicta,

17
00:01:16,027 --> 00:01:20,134
quae aevō mediō trānscrīpta
ab Angliā per mediās Eurōpae terrās

18
00:01:20,178 --> 00:01:23,742
in maris Mediterrāneī loca,
Graeciam, Turciam

19
00:01:23,769 --> 00:01:26,124
et ūsque ad Indōs viārum seriem exprimit.

20
00:01:26,320 --> 00:01:30,435
Haec metra 6 centimetra 80 habet
atque viās pūblicās Rōmānās

21
00:01:30,469 --> 00:01:34,502
circā annum 375 ut fuērunt exhibet.

22
00:01:34,913 --> 00:01:36,924
In mediā tabulā Rōma posita·st,

23
00:01:37,480 --> 00:01:41,475
ipsīus autem dēscrīptiō
nōn nisi ūtilitātī condūcit,

24
00:01:41,506 --> 00:01:44,728
quippe quae fōrmam stātiōnum
mētropolitānōrum referat,

25
00:01:44,790 --> 00:01:48,810
cēterum vērōs locōrum sitūs
et spatia parum accūrātē exprimat.

26
00:01:49,212 --> 00:01:52,754
Idque nōn mīrum: nam in volūmine longō

27
00:01:52,786 --> 00:01:55,566
atque angustō superficiēs
orbis terrārum expressa·st.